Jan of Holešov on the Bohemian Festivities on Saint John’s Eve

Here is the other piece of information from Jan of Holešov (Jan z Holešova) – this time about Saint John’s Eve or (noc świętojańska or in eastern Slav territories noc Kupały) customs in Bohemia. This too is courtesy of Hermann Usener and his Religionsgeschichtliche Untersuchungen.

Poznań – modern Kupała Night with Chinese lanterns


Nota, homines seruant sex consuetudines in uigilia sancti Iohannis baptiste.

Prima consuetudo est quia faciunt ignes. hoc signat quia Iohannes erat lucerna ardens ante deum. Lucas primo et Iohannes primo [v. 7] Hic uenit in testimonium, ut perhiberet testimonium de lumine.

Secunda consuetudo, quia cerualia portant in capitibus et coronas expendunt ante domos in signum, quod Iohannes est coronatus ante omnes coronandos, unde canitur Serta ter denis alios coronant.

Tertia consuetudo, quia precingunt se in signum, quod Iohannes fuit precinctus zona pellicea, ut habetur Matthaei <III [v. 4] et Marci> primo [v. 6].

Quarta consuetudo, quia pueri faciunt eis gladios ligneos in signum illud Ysaie XXXIII Posuit os meum ut gladium.

Quinta consuetudo, quod homines corisant et letantur in signum illius, quia in natiuitate eius multi gaudebant, ut dicitur Luce [c. 1, 58].

Sexta consuetudo est, quia eius uigilia ieiunatar, cum tamen non sit tempus, et hoc ideo, quia semper uixit in magna abstinentia, et sic pre ceteris sanctis eius uigilia ieiunatur, unde canitur de eo Cui latex haustum etc.

Item scolares cum laicis se percutiunt. et hoc signat, quod lohannes arguebat Herodem dicens Non licet tibi habere coniugem fratris tui etc.

Item homines portant rosas et flores in manibus. hoc signat quod lohannes Christum tractauit suis manibus ipsum baptisando.

Item in quibusdam locis iuuenes extra uillas et ciuitates in campis dormiunt. hoc signat quod lohannes <quando> fuit Septem annorum, homines fugit et deseruit in desertum. unde canitur de eo Antra deserti teneris sub annis Ciuium turmas fugiens etc.

Expliciunt consuetudines que fiunt in uigilia
lohannis baptiste precursoris domini.

Copyright ©2018 jassa.org All Rights Reserved

May 12, 2018

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *